« Offendix » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 031c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/OFFENDIX
OFFENDIX,
Quod restringitur, et remittitur, vel quo liber ligatur. Jo. de Janua. Hinc emendo Glossas Isid. ubi :
Offendices, Nodi, quibus libri signantur.Restituo ligantur. Vide Festum in
Offendices, et Scaligerum in Conjectaneis Varronianis, ubi docet Offendices proprie esse amenta infra mentum pertinentia, quæ pileum retinebant ; et dici Offendices, quod se mutuo offenderent et convenirent.