« »
 
[]« Offertorium » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 034a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/OFFERTORIUM1
OFFERTORIUM, Papiæ, Oblatio quæ altari offertur et sacrificatur a Pontificibus. Seu, ut est apud Joannem de Janua, Locus ubi reponuntur, vel ubi fiunt oblationes. Isid. lib. 6. cap. 19 :
Offertorium tali ex causa sumpsit vocabulum ; Fertum enim dicitur oblatio, quæ altari offertur et sacrificatur a Pontificibus, a quo Offertorium nominatur, quasi propter fertum.
Offertorium, inter Ministeria sacra reponitur : sed quid revera sit, non omnino inter scriptores constat. Onufrius et ex eo Ludovicus de Lacerda, aiunt esse sindonem sericeam, seu linteamen in quo fidelium oblationes reponebantur. Sane oblationes fidelium in sindone repositas testatur Ordo Romanus. Locum dedimus in voce Offerre. In institutis Monasterii Cisterciensis, apud Georgium Cassandrum, in Liturgicis, Offertorium sericum occurrit, sed ad alios usus :
Aqua etiam cum argento colatorio ab uno Diaconorum nihilominus cappa induto cum Offertorio serico offertur.
Sic Offertorium fuerit pannus [] oblongus, quo involvitur calix, cum a Diacono offertur Sacerdoti. Ordo Romanus :
Levat calicem Archidiaconus de manu Subdiaconi : et ponit eum super altare juxta oblatam Pontificis, involutis ansis cum Offertorio suo, quo etiam ponit in dextro cornu altaris.
Ibidem :
Et ponit Pontifex oblationem in loco suo, et Archidiaconus calicem juxta eas, dimisso in ansis ejus Offertorio.
Usus antiqui Ord. Cisterciensis cap. 53 :
Calicem desuper cum corporali et Offertorio, etc.
Infra :
Diaconus autem post Evangelium displicet corporale habens tres plicatus in latum, et quatuor in longum,.... et statim post Oremus, opertis manibus de Offertorio tenens sinistra manu pedem calicis, dextra autem patenam, offerat sacerdoti simul utrumque.
Rursum :
Subdiaconus eadem hora accipiat patenam Offertorio coopertam, etc.
Ibidem :
Reddens Offertorium Subdiacono, Subdiaconus autem recondat illud plicatum.
Adde cap. 100. Bernardus Monachus in Ordine Cluniac. part. 1. cap. 55. de Ostiario Ecclesiæ :
Tersoria quoque et Offertoria consignet custodienda, qui quoties oportuerit dirigat lavanda.
Et cap. 72 :
Offertorium et calicem porrigit ad offerendum, et recipit facta offerenda honeste plicatum.
Vide cap. 52. S. Wilhelmus lib. 1. Constitut. Hirsaug. cap. 50 :
Si corporale vel Offertorium vel linteum ad portandos calices, vel ad patenam involvendam aptatum, de ejus negligentia ad terram ceciderit, etc.
Ita sane etiamnum in compluribus Ecclesiis observatur quoad ejusmodi sindonem qua calix involutus offertur Sacerdoti, qui ad dextrum cornu altaris reponi solet. Visitatio Thesaurariæ S. Pauli Londinensis ann. 1295 :
Offertorium stragulatum de rubeo et viridi. Item quatuor Offertoria minora de rubeo serico listata aurifilo, facta de quodam veteri panno, quorum duo habent extremitates de opere Saraceno contextas.... Item 2. Offertoria de panno albo, cum extremitatibus contextis de serico, bestiis, arboribus, turilis, et avibus.
De ejusmodi etiam Offertoriis pannis videtur locutus Greg. Turon. lib. 7. cap. 22 :
Cumque jam altarium cum oblationibus pallio serico opertum esset, subito ingredientem Gunthrannum Regem conspicio, etc.
Mox :
At ego cum hæc audirem, ad te conversus dixi : Adprehende pallium altaris, infelix, quo sacra munera conteguntur, ne hinc abjiciaris, etc.
Adde Vitam S. Willelmi Ducis apud Mabillonium num. 21. sæc. 4. Benedict. part. 1. pag. 82. Inventarium vetus apud Marten. tom. 2. Itin. Liter. pag. 241. Guidonem in Disciplina Farfensi cap. 17. etc. Offertoria opere plumario, in Chartulario V. S. Vedasti Atrebat. pag. 200.
Verum etsi sindonem istam Offertorium appellatam concedatur : aliud tamen fuisse apud alios scriptores, quibus quidpiam solidum, et calicis, perinde, ac patenam, appendicem fuisse colligitur. Annales Anianenses :
Calices aureos sive argenteos, vel Offertoria cum patenulis et Offertoriis cum auro et gemmis ornatos.
Ardo Monachus in Vita sancti Benedicti Abbatis Anianensis num. 25 :
Calices argenteos prægrandes, Offertoria argentea, et quidquid operi Dei necessarium esse conspexit.... acquisivit.
Idem scriptor infra num. 33 :
Vestes sacras præbuit, calicem argenteum, Offertoria, etc.
Nec est quod argentea expungat Menardus, cum hanc vocem adjungant perinde alii. Hariulfus lib. 2. cap. 10 :
Calices argentei cum suis patenis 12. Offertoria argentea 10. etc.
Lib. 3. cap. 3 : []
Calices... patenæ aureæ 2.... Offertoria aurea 4. argentea 60.
Occurrit infra rursum. Chronicon Fontanellense cap. 16 :
Offertorium aureum cum patena sua aurea opere mirabili.
Infra :
Offertorium argenteum ejusdem calicis habens effigiem mirifici operis. Alia Offertoria argentea cum patenis argenteis eorumdem.
Vita MS. Caroli M. jussu Friderici Imp. exarata lib. 2 :
Calices aureos sive argenteos cum patenulis et Offertoriis.
Vetus Scheda apud Browerum lib. 8. Annal. Trevir. n. 114 :
Calicem aureum cum patena aurea in crucis modum compositum : alium item gemmatum cum cochleari aureo, gemmatoque, et fistula nihilominus aurea cum gemmis ; Offertorium aureum gemmatum cum patena, etc.
Arestum Paris. 9. Maii 1320 :
Item unum Offertorium, in quo tenetur patena pretii 10. solid.
Offertoriolum, in ministeriis sacris, habetur, etiam in Actis Murensis Monasterii pag. 29.
Offertorium, Idem quod Offerenda, Cantus qui inter offerendum cantatur, ut est apud Walafridum Strab. lib. de Rebus Eccles. cap. 22. Bernonem Augiensem lib. de Missa cap. 1. Innocentium III. PP. lib. 2. Myster. Missæ cap. 53. etc. scilicet inter Evangelium et sacrificium : nostri Offertoire dicunt. Ordo Romanus :
Tunc canitur Offertorium cum versibus, etc.
Hildebertus Cenomanensis de Concordia veteris ac novi sacrificii :
Affectum spondet Chorus Offertoria cantans.
Vide Adamum Bremensem cap. 197 :
Offertorium autem Gregorium M. instituisse, et ad Missam cantari præcepisse,
tradunt Hugo a S. Victore lib. 2. de Offic. Eccles. cap. 11. Honorius Aug. lib. 1. cap. 88. Chron. Reichersp. ann. 424. etc. At Durandus lib. 4. Ration. cap. 27. ait ignorari quis Offertorium instituerit. Offertorius cantus, apud Theodericum de Translat. S. Celsi Episc. Trevir. n. 22. Cantus Offertorii, apud Honor. Augustod. lib. 1. cap. 77.
Offertorium, Oblatio quæ Ecclesiis a fidelibus fit. Charta Godefridi Episcopi Ambianensis ann. 1108. ex Tabulario S. Arnulphi Crispiacensis :
Et exceptis Offertoriis totius anni, præter Nativitatis et Purificationis sanctæ Mariæ, etc.
Necrolog. Lauresham. in Vindemiis liter. Fred. Schannatti pag. 26 :
Qui nobis benevole... oblationes suas et Offertoria sua personaliter obtulit et præsentavit.
Index MS. beneficiorum Eccl. Constant. fol. 21 :
Rector percipit omnia Offertoria. Sunt alie due capelle, in quibus Rector percipit omnes oblationes.