« »
 
[]« Officinæ » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 036c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/OFFICINAE
OFFICINÆ, in Monasteriis, dictæ ædiculæ, in quibus asservantur quæ ad victum aut alios usus Monachorum spectant. Joan. de Janua :
Officina, locus ubi sunt officia.
Ratpertus Monachus de Casibus S. Galli cap. 6 :
Denique Cellario cunctisque similibus Monasterii Officinis laicales præfecit personas, etc.
Cap. 8 :
Harmoto injunxit ut... exteriora Officinarum necessaria construeret... cum prius Monachi colerent Officinas suæ utilitati incommodas.
Adde cap. 16. Officinæ regulares, apud Petrum Cluniac. lib. 1. Epist. 27 :
Ubicunque enim sibi obviant fratres, junior a Priore benedictionem petit, Benedicite, dicendo, si extra regularia loca fuerit, et humiliter inclinando, sed nihil ore proferendo, si intra Officinas regulares sibi occurrerit.
Rursum occurrit in Ordinario Canonicorum Regul. S. Laudi Rotomag. post Librum Johannis Abrinc. de Offic. Eccl. pag. 272. edit. 1679. in Vita S. Hiltrudis Virg. non semel. Vide mox Officinatus. Statut. antiq. S. Petri Corbeiens. lib. 1. cap. 1 :
Isti vero 150. uno semper tenore in nostris diebus liberandi sunt, sicut hodie per singulas Officinas liberantur.
Ubi Guerardo Officina est Cella promptuaria peculiaris, ubi res cibariæ unius et ejusdem [] generis separatim ab aliis conservantur vel præparantur.
P. Carpentier, 1766.
Charta ann. 1030. ex magno Chartul. S. Vict. Massil. pag. 62. v°. :
Archimbertus, uxor Maiamburga, filius Rainoardus donant locellum aptum Officinis monasterialibus, ad construendam cellam propter abundantiam aquæ, juxta ecclesiam S. Mariæ in loco Subtuschera.
Officinale, Eadem notione, in Vita S. Hugonis Abbatis S. Martini Eduensis num. 14 :
Construxit... Officinalia regularia usibus Monachorum omnimodis apta, etc.
Officinalis Domus, in Chronico Mosomensi apud Acher. tom. 7. Spicil. pag. 650 :
Claustra monasterii et Officinales vobis domos metabimur, et procedente tempore opportunata quæque procurabimus.
Quæ sint Officinales domus patet ex Lucii III. PP. Bulla ann. 1185. in Alsat. Diplom. num. 335. tom. 1. pag. 282 :
Monasterium in memoriam B. Nicolai, cum claustralibus Officinis, videlicet eum hospitali pauperum et hospicio advenientium hospitum, ceterisque edificiis ecclesiæ necessariis, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Officinæ Ecclesiæ, Sacella, Gall. Chapelles. Chronicon Fiscamnense MS. part. 2. pag. 126 :
Hæ sunt festivitates annuales, in quibus fit processio post Completorium per Officinas Ecclesiæ.