« Oglata » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 039c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/OGLATA
OGLATA, Oglatta. Charta Avæ Comitissæ Ruscinonensis ann. 971. edita a Baluzio in Append. ad Capitul. num. 144 :
Silvis, garricis, aquis, aquarumve ductibus vel reductibus earum, Oglatis tam rusticum, quam et urbanum, etc.Charta ann. 1032. apud Columbum in Sanrufensibus Canonicis :
Curtis, hortis, Oglattis, pascuis, vineis, campis, etc.An Olcatis ? Vide Ogglatum.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Non putem ; sæpius enim occurrit hæc vox, ut mendosa credatur, licet eadem videatur notio, quæ vocis Olca, vel Occlata : de quibus suis locis. Charta ann. 45. Caroli M. Imp. tom. 2. Annal. Benedict. pag. 719. col. 1 : In ædificiis, curtis, Oglatis, arboribus, pomiferis, aquis aquarumque eductibus, etc.Et mox :
Cum reliquis mensis ad ipsum mansum aspicientibus, cum curtis et hortis, Oglatis et aga (exaga) et regressa, terris, et vineis, etc.Ibid. col. 2 :
Terras et vineas cultas, ortos, Oglatis, arboribus pomiferis et inpomiferis,... et in villa Calvaniacus similiter domos, curtes, Oglatos, ortos, exaga et regressa eorum, etc.Infra :
Tam in domibus quam in ædificiis, in curtis, in ortis, Ogladis, exega et regressa, etc.Charta ann. 888. Marcæ Hisp. col. 820 :
In curtis, in domibus, in Oglatis, in vineis, in campis, in terris cultis et incultis, etc.Alia ann. circiter 970. ex magno Chartul. S. Victoris Massil. pag. 135 :
Vineis terris cultis et incultis, ortis, Oglatis, etc.Similia leguntur in Charta ann. circiter 1039. et in alia ann. 1069. ex Archivo ejusd. Monasterii, ut et in Charta ann. 984. apud Marten. tom. 1. Collect. Ampliss. col. 333. alia ann. 911. in Probat. tom. 2. novæ Hist. Occitanæ col. 54. Vide Olca.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Uglata, Eadem significatione. Charta ann. 1057. ex eod. S. Victoris Archivo, armar. Forojul. num. 30 : Garricis, montibus, Uglatis, etc.