« »
 
[]« Olympias » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 043b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/OLYMPIAS
OLYMPIAS, pro Indictione. Exstat in Tabular. Celsinianensi Charta cujusdam Adalardi,
data in mense Febr. 11. die ipsius mensis, anno Dominicæ Incarnationis 960. anno autem Lotharii Regis Francigenæ quarto, secundo Olympiadis
. Quæ tamen adscripta anni nota cohæret cum anno 4. Lotharii et 2. indict. quæ cadit in ann. 959. qui erat. 5. regni Lotharii : siquidem Ludovicus pater obiit 15. Oct. ann. 954. proinde in apographo istius Tabul. pro dcccclx. scribendum dcccciilx.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
An olympias hic significet indictionem, addubitare me cogit Charta Ethelredi Regis Angliæ, in qua per olympiades, seu quadriennia, more Græcorum numerat annos regni sui :
Consentiens, inquit, signo sanctæ Crucis subscripsi in Olympiade 4. regni mei
. Hic fuit annus 16. regni ejus ut conjicit Spelmannus, Christi 994. Eadem ratione [] lubens interpretarer olympiadem Chartæ Adelardi, ubi recte cohærent omnia, si legeretur, anno Lotharii tertio secundæ Olympiadis. Tertius enim annus secundæ olympiadis regni Lotharii respondet septimo ejusdem, seu anno 960. annum incipiendo a Kalendis Martii vel Paschate, more antiquo. Eo probabilior videtur hæc emendatio, quo facilius fuit IIII. vel IV. pro III. legere. Secundæ olympiadis pro secundo vel olympiadis nihil est.
P. Carpentier, 1766.
Consule novum Tract. de re diplom. tom. 4. pag. 703.