« Omasus » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 043c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/OMASUS
OMASUS. Ordericus Vitalis lib. 12. pag. 852 :
Radulfus autem Rufus pacifici tenoris fuit Omasus, qui præfati Militis erat sororius.Joannes Janua :
Omasus, i. tripa, vel ventriculus qui continet alia viscera, quia in ipso rerum eventus inspiciebant. Horatius in Epist. patinas cenabant Omasi. Item alius : Noscitur per nasum mulier quæ vendit Omasum.Occurrit etiam in Reinard. Vulp. lib. 3. vers. 839. Vide Forcellin. Videat lector, an ex his aliquid exspiscari possit ad mentem Orderici.