« »
 
[]« Ona » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 044b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ONA
ONA, Doli vinarii species, apud Trevirenses. Magnum Chron. Belgic. ann. [] 1015. ex Chron. Trevir. :
Captato deinde consilio opportuno 30. Onas comparat, in quibus singulis singulos milites electos, loricatos et galeatos, ensibusque præcinctos collocat, et insuper linteis opertos funes, quibus vectes ad portandum eos inseruntur, componit : deinde 60. viros nihilominus electos, et plebeia veste amictos, ensibusque eorum in Onis reconditis gestatores constituit, etc.
Mox :
Dic, ait, Domino tuo me vinum magnæ dilectionis gratia olim promissum deferre,... Adelbertus, jussit viros intromitti : quibus ingressis, et Onas coram Adelberto in terram simul ponentibus,... portitores vero, sicut erant edocti, uno momento pariter omnia Onarum velamina dejiciunt, gladios diripiunt, insidiæ de Onis exiliunt, gladios stringunt, etc.