« »
 
[]« Opinatus » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 048b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/OPINATUS
OPINATUS, Probus, bonæ famæ, celebris. Jo. de Janua : Opinatus, opinione præceptus. Gloss. Gr. Lat. : Προσδόϰιμος, Opinatus, expectatus. Προσδοϰίμως, Opinato, Δεδοϰιμασμένως, Opinate. Gloss. MS. Regium : Nominatissimus, Opinatissimus. Papias : Opinatissimus, nominatissimus, frequentissimus. Philosophi Opinati, apud Julium Firmicum lib. 3. cap. 3. Vetus Gloss. : Militaris Opinatus, id est, vetus miles. Vita S. Boniti Episc. Claromont. n. 10 :
Pergit ad quendam Opinatissimum Dei famulum.
Vita S. Deicoli cap. 1 :
Opinatissima munitio.
Cap. 8 :
Præstigiatrix Opinatissima.
Vita S. Eusebiæ Virg. :
Et. quia erat Opinatissimus divitiis a [] prosapia.
Gregorius, seu ejus interpres Ruffinus in Actis S. Phileæ M. :
Sicut fuit Opinatissimus ille Dorotheus, etc.
Adde eumdem Ruffinum lib. 8. Hist. cap. 1. etc. et lib. 1. Invect. in Hieron. Jornandem, Senator. lib. 3. Epist. 21. lib. 8. Ep. 33. Ottonem de S. Blasio cap. 32. Wolphardum Presb. lib. 3. de Mirac. S. Walburgis num. 12. Lupum Servatum in Vita S. Maximini Episcopi Trevir. in Præfat. et cap. 6. Vitam S. Pirminii cap. 2. Annales Franc. Metenses ann. 692. Vitam S. Bernardi lib. 1. cap. 7. Monach. Elnonens. in Vita S. Eusebiæ virg. Helmodum lib. 1. cap. 15. Joan Sarisber. in Metalogico lib 2. cap. 10. etc. Διαϐόητοι λαύραι, apud Theophanem, lauræ eremi Opinatissimæ, in Miscella.