« »
 
[]« Optari » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 049c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/OPTARI
OPTARI Canonicus dicebatur, maxime in Ecclesia Upsaliensi apud Suecos, in qua vacante Canonia per decessum alicujus licebat alteri Canonico omissa sua in pinguiorem vacantem succedere. Neque tamen omnes optari poterant Canonicæ : quæ enim optari poterant, liberæ dicebantur : quæ vero optari non poterant, ligatæ. Ita Joannes Schefferus ad Chronic. Archiepiscoporum Upsaliensium pag. 215. Vetus Scheda apud eumdem :
Notandum quod ab istis præbendis videlicet... nunquam est admissum Optari, et hoc propter colonos, ne coloniæ desertarentur, et quia habuerunt patronos, etc.
Pag. 177 :
Postea Optavit eam (canoniam) D. Joannes, etc. deinde D. Siguastus, etc. quo facto Decano, Optavit eam D. Jacobus, etc.
Pag. 162 :
Ipso resignante præbendam prædictam, per Optationem alterius Canoniæ, sibi successit D. Nicolaus Marci in Præbenda seu Canonicatu.
Pag. 180 :
Quo iterum Optante præbendam Tierp, obtinuit eam D. Benedictus, Joannis per Optationem.
Passim ibi. Ita feudum optare dixit Ericus Upsaliensis lib. 5. Hist. [] Suecicæ pag. 189 :
Feudi vero possessio tamdiu duravit in manibus et potestate cujuslibet sic ementis, donec veniret alius qui idem feudum vellet Optare.
Edictum Chlotarii II. Regis in Concilio Parisiensi ann. 615. cap. 3 :
Ut nullus vivente Episcopo Adoptare locum ejus præsumat.
Cæterum de vocis Optare notionibus apud Latinos, consulendus præ cæteris Petr. Faber lib. 2. Semestr. cap. 22. pag. 338. et lib. 3. cap. 23. pag. 367. et 368.