« »
 
[]« Optimates » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 050a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/OPTIMATES
OPTIMATES, Præcipui e Palatinis proceribus, maxime apud Gothos, Burgundos, Francos, etc. Optimates Gothicæ, in Epistola Aureliani Imp. apud Vopiscum in Bonoso. Gundebaldus Rex Burgund. in Præfatione ad leges Burgund. :
Coram positis Optimatibus nostris universa pensavimus.
Ii autem Comites sunt in indice qui subsequitur. Optimates nobiles, in ead. lege tit. 2. § 2. et in Addit. 1. tit. 14. § 1 :
Optimates, Majores domus, Domestici, Grafiones, etc.
in lege Ripuar. tit. 88. Optimates palatii, in lege Wisigoth. lib. 12. tit. 1. § 3. Placitum Chlodovei III. Reg. Franc. apud Mabillonium tom. 4. SS. Ord. S. Bened. pag. 617 :
Cum nus in Dei nomine Lusarca in palatio nostro una cum Apostolicis viris in Christo patribus nostris Sigofrido, Constantino,... Episcopis, nec non et inlustribus viris Ragnoaldo, Nordeberchto, Ermenfrido, Optimates ; Madelulfo, Turnoaldo, Gravionebus, nec non et Benedicto et Chardoino Seniscalcis, seu Marsone Comite Palatii nostro, ad universorum causas audiendum, vel recto judicio terminandum resederimus, etc.
Similia pene habentur in alia ibidem pag. 619...
seu et inlustribus viris, Godino,... Sigoleno, Optematis, Angliberctho, Comitibus, etc
. Epistola Childeberti Regis ad Mauricium Imperatorem :
Illustri viro Sennodio Optimate, etc.
tom. 1. Hist. Franc. pag. 866. Ita ut Optimates habiti sint, qui
Inlustres. Optimates et Principes
, in Epistola 1. Desiderii Episcopi Cadurcensis. Idem præterea Desiderius in Epistola Veri 81. inter Francicas tom. 1. Hist. [] Franc. Optimas inscribitur. Prostant Eginhardi Epistolæ 45. et 49. inscriptæ N. glorioso Comiti atque Optimati. In Monastico Anglicano tom. 3. pag. 121. quidam Goda (sub Edw. Confess.) Optimatem et Ministrum Regalem sese inscribit. In alia Charta Regis Anglo-Saxonici ann. 605. subscribit Tangisilus Regis Optimas, apud Spelmannum in Referendarius. Vide S. Audoenum lib. 2. Vitæ S. Eligii cap. 20. Capitul. 2. ann. 813. cap. 10. Capitul. Caroli M. lib. 1. cap. 132. 126. lib. 5. cap. 5. Marculfum lib. 1. form. 24. Formulas 18. et 21. ex Baluzianis, Aimoini Continuatorem lib. 5. cap. 50. Annales Franc. Metenses ann. 692. Casaubonum et Salmasium ad Capitolinum, etc.
Optimates, Vassalli, Barones qui a domino ratione hominii nude pendent. Charta Fulconis Comitis Andegav. ann. 1033. in Hist. S. Nicolai Andegav. :
Et ille eam (terram) tenebat de Alberico de Monte Johannis quondam Optimate nostro.
Charta Willelmi Talemondensis domini apud Beslium pag. 422 :
Convocans omnes Barones meos, quos de diversis regionibus adduxeram, quosque in honore meo placitaveram, etc... quibus succlamantibus, omnes postmodum filios Optimatum meorum, infantes, pueros, adolescentes parvos et adultos congregari feci in præsentia patrum, etc.
Ubi Barones et Optimates iidem sunt, et pro Vassallis majoribus accipiuntur.
Optimates, apud Anastasium et Paulum Diaconum in Hist. Miscella, qui Byzantinis Scriptoribus Ὀπτιμάτοι, quorum nomine in Asia Provincia erat ita appellata, quod Optimatum thema, seu legio in ea præsidio esset. Dicti autem Optimates, apud Gothos, præcipui e militaribus viris, quos cum Rodogaiso eorum duce devictos in Augustalem militiam adscivit Stilicho, ut auctor est Olympiodorus apud Photium pag. 179. ex quo deinceps nomen mansit eidem militiæ, quæ postmodum vilioribus militaribus officiis addicta est, ut auctor est Constantinus lib. 1. de Them. cap. 5. Istius Thematis meminit Pachymeres lib. 1. cap. 9. Vide Gloss. Rigaltii, Notas Fabroti ad Hist. Eccl. Anastasii pag. 233. et Glossar. med. Græcit. col. 1049.