« »
 
[]« 1 opus » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 051a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/OPUS1
1. OPUS, Operatio, Eleemosyna, quæ præcipua est inter opera bona ; virtus nempe quæ avaritiæ opponitur. Epitaphium Berthæ uxoris Adalberti Marchionis in Italia apud Ughellum tom. 1. pag. 856 :
Exulibus miseris mater charissima mansit,
Atque peregrinis Opus semper tribuit.
Exstat D. Cypriani liber qui inscribitur, de Opere et Eleemosyna. Ibidem :
Et quia semel in baptismo remissio peccatorum datur, assidua et jugis Operatio baptismi instar imitata, Dei rursus indulgentiam largitur.
Occurrit ibi pluries. Epist. 3 :
Pro cætera sollicitudine et cura sua, quam fratribus in omni obsequio Operationis impertit.
Prudentius in Psychomachia avaritiæ et operationis :
Cum subito in medium frendens Operatio compum
Prosilit.
Gualdo Monachus Corbeiensis in Vita S. Anscharii Archiep. Hamaburg. num. 82 :
.......... Operatio virtus
Virtutum radix, et earum sedula nutrix.
Concil. Tolet. ann. 1582. inter Hispana tom. 4. pag. 220 :
Et est contra pias defunctorum voluntates, qui reliquerunt multa Opera pia certo tempore annuatim distribuenda.
Vide Operari.