« Ora » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 051c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ORA
ORA, inquit Skenæus, generaliter significat quodvis metallum, veluti cum dicimus, ait idem, Leed ore, id est, plumbi metallum, etc. Ex Sax. ore, metallum.
Ora præterea, significat vel monetam, vel certe partem libræ monetariæ. Nam Skenæo est monetæ species, ex auro, vel ære, valoris, ut videtur 2. solidorum : quippe in Regiam Majestatem lib. 4. cap. 36. § 1. tres oræ pro vaccæ pretio computantur : et cap. 27. supra, sex solidi conficiunt pretium et æstimationem unius vaccæ. Janus Dolmerus ad Jus Aulicum Norvegicum pag. 505 :
Ora, vernacule Aura, Danice Ore, fuit olim genus monetæ valens 15. minuta. Ita 2. Ora faciebant 2. solidos Danicos cum dimidio 2. scilicet Ora argenti erant. 2. 1/2. monetæ, quæ nunc valent 7. 1/2. solidi Danici. 3. Ora autem erant 7. 1/2. marcæ, nunc vero duplicem faciunt valorem, 25. marcas. At Spelmannus et Somnerus Oram, non monetam, sed unciam esse volunt, quæ fuit 20. denariorum : nude in Domesdei passim hæc verba occurrunt, Tale manerium reddit 10. 20. vel 30. libras denariorum de 20. in Ora. Quia interdum ora fuit 16. denariorum. Vetus Placitum apud eumdem Spelmannum :
Solebant habere talem consuetudinem, quod quando maritare volebant filias suas, solebant dare pro filiabus suis maritandis duas Horas, quæ valent 32. denarios.In Legibus Canuti cap. 31. de ponderibus apud eumdem :
15. Oræ libram faciunt.In Regesto Monasterii Burtoniensis, apud Camdenum in Wiltonia, 20. Oræ dicuntur valere 2. argenti marcis. Charta Willelmi Nothi Regis Anglor. apud Hariulfum lib. 4. cap. 24 :
Molendina 3. quæ solvunt 35. Oras denariorum.Charta Jacobi Archiepisc. Upsaliensis ann. 1280. edita a Jo. Scheffero ad Chronic Upsal. :
Volentes ut die quo anniversarium celebratur, cuilibet Canonico residenti Ora denariorum, cuilibet Sacerdoti vicario dimidia Ora, cuilibet parvulo Præbendario quatuor denarii, Campanariis 12. denarii de bonis Episcopalibus computentur.Vide eumdem Schefferum pag. 108. 109. 152. Occurrit etiam apud Ericum Olaum in Hist. Suecica lib. 5. pag. 159. et alibi non semel. Orarum mentio est præterea in legibus Edw. Confess. cap. 12. in legib. Scaniæ apud Andr. Suenonem passim, in legibus Presbyterorum Northumbrensium in Conciliis Anglicanis, et sub ann. 977. etc.
Ora Terræ, seu reditus oræ in terra. Charta Ripensis Episcopi, apud Pontanum lib. 7. Rerum Danicar. pag. 383 :
Omnes terræ nostræ in Randrup ; decem Oræ terrarum in Gertrupmarck.Charta Birgeri Regis Suecorum ann. 1310. apud Schefferum, in Chron. Upsaliensi :
Videlicet in Valumiroe tredecim Oræ terræ cum dimidia, et 2. denariis et dimidio : in Aleby 12. Oræ terræ, etc.Vide eumdem pag. 76. 77. 86. 87. 88. 119. 138. 140. 227. et Joan. Stiernhookum lib. 1. de Jure Sueonum vetusto, cap. 11. pag. 134. lib. 2. cap. 6. pag. 261. et pag. 351.