![[]](img/image.png)
ORACULUS, adject. Ore prolatus. Ordinat. Phil. VI. reg. Franc. in Reg. Chartoph. reg. sign. EE. fol. 12. v° :
Si de hoc collectores financiarum dubitare contingat, super hoc curiam consulant, quæ per declarationem Oraculum dubium amovebit.Charta ann. 1357. inter Probat. tom. 2. Hist. Nem. pag. 186. col. 2 :
Quæ omnia sunt falsa, et mentitur per gulam falsissime quicumque dicat, quod ego dederim literas sive mandatum Oraculum de prædictis.