« »
 
[]« 1 orator » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 054a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ORATOR1
1. ORATOR, Qui Deum orat, precatur. Johannes de Garlandia in Æquivocis :
Orator Christum rogat, et verbum bene profert.
Salvianus Epist. 8 :
Deus tribuat, ut qui fuerunt discipuli quondam mei, sint nunc quotidie Oratores mei.
Liber Epistol. S. Bonifacii Archiep. Mogunt. Ep. 113 :
Notum sit pietati vestræ, quia in quantum Deus nos exaudire dignatur, Oratores vestri incessanter sumus, et attentius esse cupimus.
Epist. 114 :
Vernaculus vester et fidelis Orator.
Baldricus lib. 3. Chron. Camerac. cap. 52 :
Genus humanum ab initio trifariam divisum esse monstravit, in Oratoribus, agricultoribus, pugnatoribus,... Oratorum a sæculi vacans negotiis, dum ad Deum vadit intentio, etc.
Ordericus Vitalis lib. 3 :
Talis homo non debet Abbas esse, qui exteriores curas nescit, negligitque. Unde vivent Oratores, si defecerint aratores ?
Occurrit in Diurno Romano cap. 2. tit. 5. 6. Concilio Aquisgran. II. can. 15. in Charta Caroli M. quæ exstat in Vita S. Autberti Beneventani num. 9. apud Ermanricum in Vita S. Soli cap. 7. et alibi passim.
Oratores, Peregrini, qui ad Sanctorum limina orationis et pietatis ergo pergunt. Concilium Narbonense ann. 1054. cap. 24 :
Negotiatores et Oratores qui ferunt sportas, nemo substantiam eorum apprehendat.
Nicolaus II. PP. in Decreto ann. 1059 :
Illi etiam qui peregrinos, vel Oratores cujuscumque Sancti, sive Clericos sive Monachos, vel feminas seu in omnes pauperes deprædati fuerint, etc.
Concilium Romanum ann. 1078 :
Quicunque autem aut Orator sive peregrinus, aut viator in terram excommunicatorum devenerit, etc.
[]
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Oratores, Qui aliquid orant ab aliquo, supplices, Gall. Supplians, alias Orateurs. Literæ supplices ann. 1407. apud Madox Formul. Anglic. pag. 16 :
Excellentissimo in Christo Domino, Domino Ricardo Beauchamp Dei gratia Comiti Warwychiæ, vestri humiles, devoti et perpetui Oratores... Monachi regulares Prioratus B. Mariæ... de Cranewel, etc.
Charta Henrici IV. Franc. Regis ann. 1596. ex Chartulario Gemetic. tom. 1. pag. 8 :
Henri par la grace de Dieu Roy de France et de Navarre, à tous presens et advenir salut. Sçavoir faisons, nous avoir reçeu l'humble supplication de nos bien amez, et devots Orateurs les Religieux, Abbé et Convent de l'Abbaye de S. Pierre de Jumieges, contenant que, etc.