« »
 
[]« 2 orca » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 056a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ORCA2
2. ORCA, Vas Hispanicum, Varroni : Isidoro lib. 20. cap. 6. amphoræ species. cujus ratio, ait Budæus, non mensura, sed sua forma constitit. Papias : Serea, singul. vasis genus, Orca ; inde seriola. Joh. de Janua : Orca, vas olei, vel species amphoræ magnæ. Glossar. Gall. Lat. ex Cod. reg. 7684 : Buée, Orca, i. amphora, quoddam vas vel urceus. Certe Orca, vas esse fictile, præsertim oleatorium, Persius auctor est :
.... Angusto collo non fallier Orcæ.
Orcæ bene picatæ
, apud Columellam lib. 12. cap. 15. Gregorius Tur. lib. 4. Hist. cap. 38 :
Vigilii Archidiaconi homines 70. vasa, quæ vulgo Orcas vocant, olei liquaminis furati sunt.
Senator lib. 3. Epist. 7 :
Sexaginta Orcas olei ad implenda luminaria.
Acta S. Sabiniani Mart. n. 7 :
Et præcepit exhibere 40. Orcas olei, et mitti super flammam ignis.
Hanc præterea vocem usurpant Festus, Plinius lib. 15. Dolabella et alii Agrimensores pag. 253. 258. 260. 274. 304. Acta Proconsularia sub Munatio Felice, Vopiscus in Aureliano, Collatio Carthag. Severus Episc. Minoricensis de Mirac. S. Steph. Gregorius Mag. lib. 1. Epist. 53. Acta Martyrii SS. Maximiani et Isaacii, etc. Græcis ὄρϰη etiam est vas olearium aut vinarium, arca, capsa pigmentorum muliebrium.
Orcula, diminut. ab orca, apud Gromaticos, unde Orculares termini, quibus Orculæ erant vice finium.