« »
 
[]« 3 ordo » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 060c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ORDO03
3. ORDO, Ordinis Sacramentum, quod ei confertur qui in aliquem ordinem Ecclesiasticum cooptatur. Zozimus PP. Epist. ad Hesychium cap. 1 :
Hinc passim numerosa popularitas.... dum parochias extendi cupiunt, aut quibus aliud præstare non possunt, divinos Ordines largiuntur.
Vide Baronium ann. 44. num. 85. et seqq.
P. Carpentier, 1766.
Eadem nomenclatura appellatur matrimonii sacramentum, in Lit. remiss. ann. 1441. ex. Reg. 176. Chartoph. ch. 98 :
Perrotin de Solier.... estant plevy en fiance à une jeune fille,... et cuidant icelle espouser et recevoir l'Ordre de mariage, etc.
Ordines Majores ac sacri, sunt Subdiaconatus, Diaconatus, Presbyteratus, Episcopalis : minores vero, seu non sacri, Cantoratus, Psalmistatus, Ostiaratus, Lectoratus, Exorcistatus, Acolytatus. Omnes tamen ordines sacros promiscue appellatos annotat Menardus ad lib. Sacrament. pag. 270. Synodus Beneventana ann. 1091. cap. 1 :
Sacros Ordines dicimus Diaconatum ac Presbyteratum.
Cur Ordines in 4. temporibus fiant, vide Honorium August. lib. 3. cap. 155. et Durandum lib. 2. Ration. cap. 1. præterea Menardum pag. 272. Cur vero Episcopi diebus dominicis, Presbyteri et cæteri ministri Ecclesiæ in Sabbato ordinentur, vide Hugon. a S. Victore lib. 1. de Sacram. cap. 44.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Ordo Secundus, Sacerdotium, quo prior est Episcopatus. Fridegodus in Vita S. Wilfridi Episcopi cap. 8. sæc. 4. SS. Benedict. part. 2. pag. 176. :
Tandem colla jugo subdens delecta petito,
Ordinis aptatur cælebs in honore secundi.
Lupus Abb. Ferrar. in Vita S. Wigberti cap. 5. eod. tom. pag. 675 :
Wigberchtum sacerdotem secundi Ordinis cœnobio suo... magistrum præfecit.
Ordinare, Ordines sacros et Ecclesiasticos conferre, quod faciunt Episcopi. S. Hieronymus in Esaiam :
Χειροτονίαν, id est, Ordinationem Clericorum, quæ non solum ad imprecationem vocis, sed ad impositionem impletur manus.
S. Augustin. Epist. 137 :
Cum promoveri in Clericatu... conaretur, ego autem nullo modo adducerer ei homini, de quo tantum mali existimarem, manus ordinationis imponere.
Gillebertus Lunicensis Episcopus de Usu Ecclesiastico :
Ordinat Episcopus Abbatem, Abbatissam, Sacerdotem et cæteros sex gradus.
Apud Anastasium in Vitis PP. passim habentur hæc verba :
Hic fecit Ordinationes per mensem, etc.
Ordinati, Qui ordinibus Ecclesiasticis donati sunt. Leges Henrici I. Regis Angl. cap. 11 :
Qui Ordinatum occiderit, vel malignaverit, etc.
Adde cap. 68. Matth. Paris in Henrico III :
Juravit quod honorem, pacem, et reverentiam portabit Deo et sanctæ Ecclesiæ, et Ordinatis, omnibus diebus vitæ suæ.
MS. :
Li Evesque de France et li bon Ordené,
Li Baron et li Conte, li viel et li puisné.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Ordinator, Qui confert ordines ecclesiasticos. [] Innocentius II. Papa in Epistola ad Synodum Tolet. tom. 2. Concil. Hispan. pag. 151 :
Si quis adversus formas canonum, vel ad ecclesiasticum ordinem, vel ad ipsum sacerdotium venire tentaverit ; una cum Ordinatoribus suis ipso in quo inventi fuerint ordine et honore priventur.
Non semel occurrit apud Scriptores ecclesiasticos.
Exordinare, Sacerdotali gradu spoliare, degradare. Leges Alvredi Regis West-Sax. art. 24. apud Bromptonum :
Si Presbyter hominem occidat... Exordinet eum Episcopus.
Leges Henrici 1. cap. 7 :
Si Diaconus hominem occidat, Exordinetur.
Eadmerus in Vita S. Wilfridi cap. 23 :
Si me adseris contra scita Canonum ordinatum, libenti animo Exordinari concedo.
Adde Chronicon Mauriniacense, pag. 384.
Reordinationes vetant Canones Conciliorum. Fulbertus Carnot. Epist. 25 :
Rebaptizationes et Reordinationes fieri Canones vetant. Propterea depositum non reordinabitis, sed reddetis et suos gradus per instrumenta et per vestimenta, quæ ad ipsos gradus pertinent, ita dicendo, Reddo tibi gradum Ostiarii, etc. In nomine Patris et Filii et Spiritus sancti. Novissime autem benedictione lætificabitis eum, sic concludendo, Benedictio Dei Patris et Filii et Spiritus sancti super te descendat, ut sis confirmatus in ordine sacerdotali, et offeras placabiles hostias pro peccatis atque offensionibus populi omnipotenti Deo, cui est honor et gloria in sæcula sæculorum. Amen.