« »
 
[]« 8 ordo » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 062c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ORDO08
8. ORDO, Militaris turma, copiæ. Bonincont. Hist. Sicul. part. 1. apud Lamium in Delic. erudit. pag. 132 :
Commisso prælio Rogerius a Pontifice superatus Gallutium confugit ad Gottofredum ejus loci dominum, virum tum nobilem, tum sibi amicissimum, et qui cum eo Ordines duxerat.
Vide supra Ordinantia 2.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Ordo Vineæ, Vineæ modus. Charta ann. 1105. apud D. Calmetum in Probat. Hist. Lotharingiæ tom. 1. col. 517 :
In Barro-monte vineas duas, in Carra-valle quatuor Ordines vinearum, in Hattonis valle sex Ordines, in summo Barro vineam unam, in Calvo-monte Ordines octo, in prato Amantii undecim, etc.
P. Carpentier, 1766.
Vel potius Fundus vineis consitus, vinea, Gall. Vigne, sic dicta quod ordinatim conseratur. Charta ann. 1114. apud Murator. tom. 5. Antiq. Ital. med. ævi col. 629 :
Ordines tres vinearum cum terra sua, et quantuncunque mihi pertinet in capite prædicti Ordines in integrum, qui sunt positi in eodem Foco Mortuo, etc.