« »
 
ORPHANUS 1, ORPHANUS 2.
[]« 1 orphanus » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 068a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ORPHANUS1
1. ORPHANUS, Ὀρφανός, Orbus parente vel parentibus, pupillus. Passim occurrit in Bibliis sacris et apud Scriptores Ecclesiasticos.
P. Carpentier, 1766.
Orfene, in Charta ann. 1267. ex Chartul. S. Petri Insul. sign. Decanus :
Li doiens et li capitles devant dit n'obligent mie à taille païer clers, ne neves, ne croisiés, ne Orfenes ki mainent sour le terre S. Pierre. Orphenin,
in Lit. ann. 1370. tom. 5. Ordinat. reg. Franc. pag. 374. Vide supra Orphanitas.
[]« 2 orphanus » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 068a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ORPHANUS2
2. ORPHANUS,
Lapis pretiosus, inquit Albertus Magn., qui in corona Imperatoris, non unquam alibi visus est, propter quod Orphanus vocatur. Est autem in colore quasi vinosus, subtilem habens vinositatem, et hic est sicut si candidum nimis micans penetraret in rubeum clarum vinosum, et sit superatus ab ipso, et traditur quod aliquando in nocte fulsit ; sed nunc tempore nostro non micat in tenebris
. Meminit Nicephorus Bryennius lib. 1. cap. 17 :
Πολυτρυλλήτου μαργάρου, ὄν Ὀρφανὸν ϰατωνόμαζον, Margariti illius decantati,
quod in clade Romani Diogenis in Turcorum potestatem venit : cujus pretium 90. millium aureorum fuisse ait El Macinus in Hist. Saracenica. Germanis inde Weise, Orphanus, pro Corona Imperiali. Vide Walther. von der Vogelweide carmina ed. Lachmann. pag. 9. vers. 15. Grimm. Antiq. Jur. German. pag. 923. et Glossar. med. Græcitat. col. 1059. voce Ὀρφανός.