« 1 ortalagium » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 068c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ORTALAGIUM1
1. ORTALAGIUM, Ortalegium, Quidquid nascitur in hortis. Statuta Eccl. Nemaus. apud Marten. tom. 4. Anecd. col. 1050 :
Ne aliqui clerici bladum, Ortalagia, vel quælibet alia decimare præsumant, nisi præsentibus et advocatis dominis rerum illarum, de quibus decima debet dari ecclesiis.Eadem habentur in Statutis Eccl. Cadurc. ibid. col. 739. nisi quod pro Ortalagia scribitur Ortolegia. Vide in Hortus.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Ortalicium, Eadem notione, in Charta ann. 1454. ex Archivo S. Victoris Massil. armar. diœc. Reg. n. 3 : Bladorum, vinorum, leguminum, nadavorum, canapum, Ortaliciorum et quorumcumque aliorum fructuum pro decimaria parte, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Ortalis, ab Horto distinctus, in Charta exsecutoria testamenti Acfredi Comitis, tom. 3. Annal. Benedict. pag. 696. col. 1 : Domos coopertas, casales, curtes, ortos, Ortales, veredegarios, etc.Sic etiam in Charta ann. 2. Leutarii Regis, apud Stephanotium tom. 1. Antiq. Occitan. MSS. pag. 427 :
Kasas, kasales, ortos, Ortales, verdegarios, arbores pomiferos et impomiferos, etc.Vide Hortalis in Hortus.