![[]](img/image.png)
1. ORTUM, Olus, legumen. Capitula Monachorum Sangallensium, apud Herrgottum in vett. Disciplina Monast. pag. 35 :
Ut reficiendi Fratres unum pulmentum cum potu et Orto seu pomis, si sunt, ante se inveniant.Quod hic Ortum dicitur, Nascentia vocat S. Benedictus in Regula cap. 39. Vide Nascentia terræ.