« Ostiarius » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 077b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/OSTIARIUS
OSTIARIUS, Cui ostii, seu portæ cura incumbebat : qui ad velum stabat, Cancellarius ; nam Ostiariorum id fuit potissimum munus. Monachus Sangall. de Carolo M. lib. 1. cap. 20 :
Tunc dixit nominatus, non revera Episcopus, ad Ostiarium vel Scarionem suum, cujus dignitatis aut ministerii viri apud antiquos Romanos Ædilitiorum nomine censebantur.
Ostiarius autem Palatii, primus inter Ministeriales Palatinus, qui majoribus ministris suberant, statuitur ab Hincmaro de ordine Palatii cap. 17. Ex iis aliquot recensentur, scilicet Goterannus magnificus Ostiarius, in Epist. Hadriani PP. 92. Codicis Carolini. Albertus Comes et Ostiarius, et Consiliarius Imperatoris, (Ludovici Pii) in Vita Aldrici Episc. Cenom. num. 71. Francolinus Ostiarius Regis, apud Odorannum in Chron. ann. 1031. Gerungus summus sacri Palatii Ostiarius, apud Frotharium Tullensem Epist. 2. 4. Ostiariorum Magister, apud Eginhardum ann. 822. Atho Ostiarius Caroli Imperatoris, apud Hincmarum de villa Novilliaco in Appendice ad Flodoardum. Cujusmodi vero officium fuerit in Regum Palatiis describit Fleta lib. 2. cap. 16. et Vetus Poëma MS. de Vulpe coronato :
Βασιλιϰὸς Ὀστιάριος ϰαὶ λογοθέτης τοῦ στρατιωτιϰοῦ λογοθεσίου, in VII. Synodo Act. 1. Vide Magister Ostiariorum. et Glossar. med. Græcit. col. 1062.Estoit Huissiers et ChambrelensLi Oliphans qui estoit lens,Fu à la porte pour ouvrir,Les grans fiestes à cour tenir.Li Bugles qui mult estoit fors,Refu Huissiers por çou que horsDemourassent cil qui à courtN'apporte chose qui a tour.
Ostiarius, Primus gradus Ordinis Ecclesiastici. Νεοϰόρων τάξις, apud Theosterictum in Vita S. Nicetæ Hegumeni num. 5. Hujus officium sic recitat Isidorus Junior in Epist. ad Luitfredum :
Ad Ostiarium pertinent claves Ecclesiæ, ut claudat et aperiat templum Dei, et omnia, quæ sunt intus extraque, custodiat, fideles recipiat, infideles et excommunicatos rejiciat.His consona habent Isidorus Senior lib. 2. de Eccl. offic. cap. 14. Alcuinus lib. de Divin. offic. cap. de Eccl. ordine, et cap. de Tonsura Clericorum ; Amalarius lib. 2. de Eccl. offic. cap. 7. Rabanus lib. 1. de Instit. Cleric. cap. 12. Honorius Augustod. lib. 1. cap. 175. Stephanus Eduensis Episc. lib. de Sacram. altaris cap. 1. Hugo Rotomagensis Archiep. lib. 2. de Hæretic. cap. 8. Ivo Carnot. serm. de Excellentia sacror. ordin. Gillebertus Episcopus Lunicensis de Usu Ecclesiastico, Canones Ælfrici Saxonici ad Vulsinum Episc. cap. 11. Vita S. Theolonii n. 4. Anastasius in Vita PP. pag. 9. 10.
◊ De eorum ordinatione, hæc profert Ordo Romanus, et Liber Sacramentorum S. Gregorii :
Ostiarius cum ordinatur, postquam ab Archidiacono instructus fuerit, qualiter in domo Dei debeat conversari, ad suggestionem Archidiaconi tradat ei Episcopus claves Ecclesiæ, dicens : Sic age, quasi redditurus Deo rationem pro his rebus, quæ istis clavibus recluduntur, et tradat ei Diaconus ostium Ecclesiæ.Agit etiam de ordinatione Ostiariorum Concilium Carthaginense IV. can. 9. Ostiariorum porro mentio occurrit in Epist. S. Ignatii ad Antiochenos, in Epist. S. Cornelii PP. ad Fabium Episc. Antiochenum, apud Euseb. lib. 6. Hist. cap. 35. in quibus πυλωροὶ appellantur ; in Concilio Laodic. cap. 34. et apud S. Epiphanium in Expositione fidei Catholicæ ubi θυρορωὶ dicuntur. Meminit etiam Ostiariorum S. Cyprianus Epist. 34. Vide Janitor et Mansionarius. Glossar. med. Græcit. voce Θυρωρὸς, col. 503. voce Ὀστιάριος, col. 1062. et voce Πυλωροὶ, col. 1274.
Ostiariatus, Ostiarii ordo. Exstat in Tabulario S. Bertini Bulla Alexandri IV. PP. qua facultatem concedit Abbati ejusdem Monasterii,
dandi duos minores ordines, Ostiariatum videlicet et Lectoratum.