« »
 
[]« Ostrearius » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 078b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/OSTREARIUS
OSTREARIUS. Ugutio :
Ostrea, costa cujusdam piscis, qui in ostrea latitat,... unde Ostrearius, qui piscem istum vendit vel capit. Et ostrum, purpura, quia Ostrearum sanguine tingitur, unde Ostreus, purpureus, Ostratus, purpuratus, et Ostrearius, qui facit purpuram, vel qui eam operatur, vel qui eam tingit.
Ostracarii, apud Theophanem pag. 371. alii prorsus sunt ab Ostreariis, significantque eos, qui testas ex figulina terra conficiunt, tegendis tectis idoneas, ut exponitur in Glossario mediæ Græcit. voce Ὀστραϰάριοι, col. 1062.