« Othan » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 078c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/OTHAN
OTHAN, Saxonum nondum conversorum Deus. Historia S. Cuthberti :
Juro per Deos meos potentes Thor et Othan, quod ab hac hora inimicissimus ero omnibus vobis.Quidam autem Othan eumdem esse, qui aliis Wodan dicitur, existimant. Deam etiam Eostre nomine coluisse Germanos auctor est Beda de Temporum ratione cap. 13. quam eandem cum Astarte fuisse plerique censent ; sed alia fuit, ut opinor, ab Othan, etiamsi Ostar quibusdam nuncupetur.