« Pacare » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 084a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PACARE
PACARE, Solvere, exsolvere, Payer, vox orta vel ex pacare, pacem facere
debitum solvendo : vel ex pactare, pactum seu tributum solvere, quod vult Salmasius
lib. de Trapezitico fenore pag. 517. etc. Vide in Pactare. Diploma Henrici Ducis Silesiæ ann. 1338. apud Ludewig.
tom. 5. Reliq. MSS. pag. 548 :
Recognoscentes nos persufficienter esse Pacatos et solutos.Tabular. Prioratus S. Johan. Tolos. :
De quibus dictus procurator nomine quo supra se tenuit pro bene Pacatus, et contentus.Leges Burgor. Scoticor. cap. 130 :
Et si non Pacaverint, non tenentur plus commodare. Tolnetum Pacare,in Monastico Anglic. tom. 1. pag. 324. Adde tom. 2. pag. 885. Statuta Alexandri II. Regis Scotiæ cap. 17. Statuta Venetorum ann. 1242. lib. 3. cap. 37. veterem Chartam in Hist. Bellunensi pag. 90. etc.
Paccare, in Foris Jaccæ :
Paccet tres solidos, quomodo nobis videbuntur partiendos.Testament. Guidonis Gueregiati ann. 1177. tom. 9. Spicil. Acher. pag. 151 :
Si Guillelmus de Montepessulano noluerit Paccare primo anno quinque millia solidos, etc.Charta Ildefonsi Regis Aragoniæ æræ 1211. apud Marcam lib. 6. Hist. Beneharn. cap. 5 :
Et illi de Biscarra solebant tenere in pignora per mille et trecentos Morabotinos, quod ei Paccetis, et magis, si plus ibi habent.
P. , 1766.
◊ Païer avant la main,
pro In antecessum solvere, prius exsolvere quam rem emptam in manu habeas. Lit. remiss.
ann. 1377. in Reg. 112. Chartoph. reg. ch. 29 : Comme Estienne Bertran charpentier eust pris de Thomas Girot exposant certains ays à soyer, parmi certains pris d'argent, que ledit Bertran lui en Païa avant la main, etc.
Pacatio, Solutio, Payement. Matth. Paris :
Sine Pacationis retributione. Infra :
Pretii solutionem, quam Pacationem appellamus.Rursum anno 1248 :
Pannos sericos et alia rapit sine Pacationis retributione.Charta Johannis Reg. Angl. in Lib. nig. Scaccarii pag. 383 :
Decem millia marcarum argenti fini suo adderet, pacanda in prima Pacatione sua,... et termini Pacationum in scripto illo fuerunt assignati.Est etiam
Pacatio, Transactio, pactum, conventio. Charta 28. inter Alamannicas Goldasti :
Et ut firmior et credibilior omnibus in futurum maneret, placuit inter nos cartam Pacationis ex utraque parte allevari.Vita Aldrici Episc. Cenoman. pag. 116 :
Volebant eorum amici et boni homines eos inde Pacare et concordare.
Paga, Pagua, Solutio, Paga Italis, nostris Paie :
Pague, in Consuetudine Baionensi tit. 13. art. 14. inde Pagare, pro solvere. Acarisius :
Pago e detto da Paco latino, che vale Concordo, percio che il debitore, quando Paga il suo creditore, et lo contenta, et quasi fa pace con lui.Charta Hugonis D. Brecarum ann. 1215. in Tabulario Campaniæ :
Mater mea debet 1040. libras pagandas eidem Judæo ad quatuor annos, quarum prima Paga incipiet ab octabis S. Remigii.Tabulæ nuptiales Mariæ, filiæ Guillelmi D. Montispess. et Bernardi Comitis Convenarum, m. Decembr. ann. 1187 :
Ita quod fructus vel redditus inde exeuntes in sortem vel Paguam computentur.Aliæ Ildefonsi Regis Aragonum apud Marcam :
Et computentur in Paga et solta de jam dictis 1300. Morabotin.Edictum Ludovici VIII. ann. 1223. tom. 1. Ordinat. Reg. Franc. pag. 47 :
Debita universa, quæ debentur Judæis, sunt aterminata ad novem Pagas infra tres annos.Chartarium Eccles. Auxit. ann. 1277 :
Quibus solutis quittant eandem Agnes ab omni debito quo tenebatur Ecclesiæ Auxitanæ usque ad istam Pagam. Paga dupla,stipendium duplum, Gall. Double paie, in Chron. Andr. Danduli apud Murator. tom. 12. col. 457. Paga duplicata, in Chron. Domin. de Gravina ibid. col. 679. Vide Petrum de Vineis lib. 2. Epist. 58. Histor. Cortusior. lib. 7. cap. 12. 18. etc. et Baluz. tom. 7. Miscell. pag. 252.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Pagha, Eodem significatu, in Chron. Petri Azarii apud Murator. tom. 16. col. 391.Paiga, Eadem notione, in Charta libertatum villæ de Graciaco in Biturigibus ann. 1246.
apud Thomasserium in Consuetud. Bituric. lib. 1. cap. 61. non semel.
P. , 1766.
◊ Nostris alias Païer,
eodem sensu. Charta Margar. reg. Navar. ann. 1256. in Chartul. Campan. ex Cam. Comput.
Paris. : Nostres fils li rois de Navarre doit païer les douze miles libres dou mariage nostre fille la duchesse de Lorregne sa sereur, quant cele duchesse sera en age as Païés qui sunt establies.Lit. remiss. ann. 1456. in Reg. 187. Chartoph. reg. ch. 5 :
Ung Païer ou les paiemens qui leur estoient faiz de leurs gaiges. Poieur,Pro Trésorier, Quæstor, in Lit. ann. 1320. tom. 1. Ordinat. reg. Franc. pag. 715 :
Les Poieurs et mestre de nos oeuvres, etc.
Pagare, Idem quod Pacare :
Pager, Ligeris accolis. Charta Libertatum villæ Montis-Regalis in Sebusianis :
Si quis portaverit pannum infra operatorium ad faciendum indumentum, non debet vadiari ab operatorio, sed tantum ab eo, cujus est pannus, si non fuerit Pagatus.Charta ann. 1142 :
Ita quod nemo ex ipsis det et Paget, et ipsi sint liberi et quieti.Alia Guidonis Comitis Nivern. in Tabular. urbis Autiss. ann. 1234 :
Et quoniam misæ et expensæ prisiarum et arestorum burgensium Autissiodorensium Parari solent de censa supra dicta.Diploma Bolkonis Ducis Silesiæ ann. 1350. apud Ludewig. tom. 6. Reliq. MSS. pag. 412 :
Pro septuaginta marcis grossorum Pragensium, polonicalis numeri ac pagamenti sibi actu solutas totaliter et Pagatas.Chartular. S. Vandreg. tom. 1. pag. 48 :
De quibus me teneo præ manibus pro Pagato.
Appagare, Idem, ex Italico, in Statutis Venetis ann. 1242. lib. 1. cap. 43. 51. lib. 5.
cap. 10. Appacare, cap. 62. et lib. 3. cap. 39.
Impagatus, Insolutus. Henricus Rebdorff. ann. 1346 :
Relinquens stipendiarios suos Impagatos, ab eis clam in Ungariam est reversus.
Pagamentum, Idem quod Paga : Gallis, Payement. Prima Statuta Roberti I. Regis
Scotiæ cap. 5. § 6. :
Et non in spe onerandi patriam, per quam transit sine Pagamento faciendo.Chron. Reicherspergense ann. 477 :
Ejus petitionibus annuit, Italiam per Pagamentum tribuens.Charta ann. 1342. apud Ludewig. Reliq. MSS. tom. 5. pag. 620 :
Pro quadraginta marcis grossorum denariorum polonicalis Pagamenti.Occurrit apud Radulph. a Rivo in Engelberto a Marka Episc. Leod. cap. 2. Adde Statuta Vercell. lib. 2. fol. 31. verso.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Pagamintum, Eadem notione, in Litteris ann. 1224. inter Ordinat. Reg. Franc. tom. 4. pag.
376 : Et serviens noster Pagamintum factum creditoribus probaret.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Paxare, ut Pacare. Diploma Henrici Ducis Silesiæ ann. 1339. apud Ludewig. tom. 5.
Reliq. MSS. pag. 548 : Renunciantes illis scriptis, exceptioni doli mali, non numeratæ aut Paxatæ pecuniæ, etc.