« Pacificæ literæ » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 085c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PACIFICAE
PACIFICÆ Literæ, videndur appellatæ generatim Epistolæ omnes amicæ, pacis ac divinæ
caritatis conciliatrices, maxime quæ Clericis alio proficiscentibus ab Episcopis dabantur.
Concilium Eliberitan. ann. 305. can. 81 :
Ne feminæ suo potius absque maritorum nominibus, laicis scribere audeant, qui fideles sunt, vel literas alicujus Pacificas ad suum solum nomen scriptas accipiant.Vide Mendozam et Albaspinæum ad hunc Canonem. Vetus interpres Concilii Antiocheni ann. 341. cap. 8 :
Presbyteri qui sunt in agris canonicas epistolas dare non possunt,... Chorepiscopi autem qui sunt irreprehensibiles, dare possunt Pacificas, id est, generales.Græca editio, εἰρηνιϰάς, tantum præfert. Egbertus de Ecclesiastica institutione pag. 97 :
Quisquis vero fratrum contra interdicta venerabilium Canonum transfugam Clericum vel Monachum sine litteris Pacificis susceperit, etc.Vide Formulas veteres tom. 2. Concil. Sirmondi pag. 667. Baronium ann. 825. n. 24. Franciscum Turrianum lib. 3. pro Epist. Pontific. cap. 4. pag. 219. Ferrarium lib. 1. de antiq. Eccl. Epist. cap. ult. Priorium, etc.