« »
 
[]« Pædagogiani » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 088c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PAEDAGOGIANI
PÆDAGOGIANI, Pueri honorarii, qui in Palatio ministerio Principis militabant, cujusmodi sunt ii quos inde Pagios appellatos viri docti volunt Italis Paggi. Ammianus lib. 29 :
Adultus quidam ex his quos Pædagogianos vocant.
Meminit et lib. 26. ut et Notitia Imperii Orient. cap. 91. in qua recensentur inter Castrensianos
sub dispositione viri spectabilis Castrensis
. Sic porro appellati, quod sub pædagogis, utpote pueri, essent, quorum mentio est in veteribus Inscriptionibus 585. 6. 7. 586. 1. quorum ministerium et munus vel potius ordo ipse Pædagogianorum, Pædagogium appellatur, qui inde de Pædagogio esse interdum dicuntur, ut in veteri inscriptione :
Philonicus Ti. Cæsaris. Germ. [] de Pædagogio. Vixit. Ann. xiix
. ubi ætas Pædagogiani observanda. De ejusmodi Pædagogiis et Pædagogianis copiose egerunt Cujacius, Dorleans ad lib. 4. Annal. Taciti, Jacobus Gothofredus ad d. leg. 5. Cod. Th. de Divers. offic. (8, 7.) et alii.