« Pagere » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 091b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PAGERE
PAGERE, verbum antiquum, quo usus est Auctor ad Heren. lib. 2. num. 13. pro Pacisci,
negotium tractare. Litteræ ann. 1350. pro Consulibus viliæ Gleolæ tom. 2. Ordinat. Reg.
Franc. pag. 473 :
Quod per judicem ordinarium dicti castri, ab eisOccurrit rursum pag. 481. Reparationes factæ in Senescallia Carcassonæ ann. 1435. MSS. :(Consulibus)recipiatur juramentum, in talibus præstari consuetum, quo recepto, uti valeant, Pagere, et exercere suum officium Consulatus.
Et faciendo diligentiam habendi et querendi plures fustes necessarias pro dicta reparatione... in quibus omnibus Pagendis ipse fuit et vaccavit per xx. dies.Quibus locis legendum videtur peragere. Pago, συντίθημι, in Gloss. Latin. Græc. MS. Sangerman. Vide Pagit.