« »
 
[]« 1 pagina » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 091b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PAGINA1
1. PAGINA, non tam modus agri, quam fundus, aut ager mensura sua definitus, nostris, Piece de terre. Innocentius Agrimensor :
Si (fundus) in monte fuerit constitutus, excogimus finem habere contra duas Paginas fundorum.
Tabularium S. Benigni ann. 849. apud Perardum pag. 48 :
Inprimis dedit... Teuboldus Episcopus (Lingonens.) de campo Paginam, de ratione S. Stephani in pago Oscarensi, in Patriciaco villa, etc. E. contra ad vicem in augmentum et commutationem reddendi, dedit præfatus Elderalis aliam Paginam in ipso pago, et in ipsa villa, etc... habet in longum perticas agripedales 45. pedes 6. etc.
Charta Karlomanni Regis ann. 881. apud eumdem Perardum pag. 880 :
Quod dederit... Paginam terræ ex rebus S. Aniani continentem[] in se azingas 2. et quartam partem unius jornalis, etc.
In alia Goffredi Comitis Andegav. ann. 1040. apud Sammarth. in Episc. Andegav. :
Altera similiter Pagina pratorum circiter arpennos decem, etc.
Tabular. S. Cyrici Nivern. n. 25 :
Dedit igitur isdem Rainaldus... ad opus S. Stephani Paginam terræ ex sua proprietate, quæ est in medio Condominæ S. Stephani, etc.
Tabul. Capellæ in Biturigib. :
In qua Pagina sunt mansiones, etc.
Tabular. S. Sulpicii Bituric. :
Dedit itaque præfatus Gunfindus Paginam de campo quæ est posita in pago Biturigo.
Vita S. Romani Abb. Jurensis cap. 1 :
A limite Rheni... usque Paginam Mausatis (Mosæ) extimum.
Hinc compaginantes agri, vel limites, apud Frontinum de Limitibus agrorum, qui invicem cohærent, vicini sunt. Vide Reinesii Inscript. pag. 12. Jura Abbat. Metloc. apud Hœfer. in Diar. Diplom. tom. 2. pag. 123 :
Faciunt Paginam suam circa prata, vineas, horrea.
Ubi forte certa servitia, in alia charta separatim scripta, intelligenda sunt. Vide Pago 1.
Pagena. Charta fundationis Corbeiensis Monasterii :
Et villam quæ vocatur Templum Martis, sitam in pago Ambianense, ad integrum, cum Pagena de silva de foreste nostra Windegonia.
Paginola, Paginula. Tabularium Ecclesiæ Viennensis f. 65 :
Habet et in alio fronte perticas 9. habet Paginole vinearum in eodem pago in villa Brociano etc.
Mox :
Habent Paginolæ supradictæ inter utrasque in uno fronte perticas 3. etc.
Tabular. S. Cyrici Nivern. ch. 25 :
Paginulam terræ, quæ vulgo olca vocatur.
Tabularium S. Benigni, in Charta Teutbaldi Episc. Lingon. ann. 841. :
Placuit atque convenit... ut Paginolas de terris tam de jure Ecclesiastico, quam de propria possessione inter se commutare deberent.
Et mox :
Una Paginola de terra, de ratione S. Benigni ex beneficio Andraldo, etc. alia Paginola in campo, etc.
Charta Hererici ann. 868. apud Marten. tom. 1. Ampliss. Collect. col. 189 :
Et curtiles ac vineas in diversis Paginulis, etc.
Pagella Terræ, seu vineæ, in Tabulario majori S. Sergii Andeg. cap. 254. Notitia vetus in Tabul. Eccl. S. Laudi Andeg. :
Pagella una et dimidia vinagii.
Charta Caroli C. ann. 861. in Append. ad Capit. n. 90 :
Simul etiam dixit nobis de quibusdam Pagellis quæ suæ sunt, etc.