« Pagnaroli » (par P. , 1766), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 093a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PAGNAROLI
PAGNAROLI, Eodem, ut videtur sensu, quo Folies usurpamus, immoderatæ lætitiæ
indicia ; forte ab Italico Pazziuola, dimin. a Pazzia, stultitia, insania,
Hist. belli Forojul. ad ann. 1388. apud Murator. tom. 3. Antiq. Ital. med. ævi col. 1215 :
Johannes marchio Moraviæ electus fuit et provocatus in patriarcam sanctæ Aquilejensis ecclesiæ. De cujus provocatione pars Utini libentissime audivit. Et ex lætitia, magni facti sunt per eos et parte ipsorum Pagnaroli in civitate die noctuque inter omnes cives cum igne et cum hastiludio.