« »
 
[]« Pajella » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 094c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PAJELLA
PAJELLA, Certa lignorum mensura apud Tolosates ; Pajellare, Pajella metiri ; Pajellator, Cui ex officio ligna pajellare competit. Charta Petri de Roteys vicarii Tolos. ann. 1272. ex Cod. MS. Consuet. et Privil. urbis Tolos. fol. 27. in Bibl. D. Abb. De Crozat :
Requirimus... quatenus amodo faciatis fieri per magistros et carpentarios vestros et fusterios vobis subditos fustas bonas et pulcras et de legitimis Peciellis (l. Pajellis), videlicet quod peytrales de cor et de abiete de vi. brachiatis et de v. et de iv. quod illas habeant infra trancos et infra escalmamentos secundum longitudinem cujus debent esse.... et fustes de tribus brachiatis et de duabus et dimidia et de duabus quæ sunt pedales et palmales, et quod sint prædictarum Pajellarum infra trancos.... Et quod columpnæ quæ appellantur de Pajella habeant unum palmum de amplo et tres digitos de spisso.... Nec aliquis prædictorum fusteriorum Tholosæ, vel aliquis alius emptor fustæ seu trabum sit ausus solvere precium nec solvat donec ipsa fusta fuerit a Pajellatoribus per nos constitutis fideliter Pajellata.