« 1 pala » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 096a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PALA1
1. PALA. Isidorus lib. 20. cap. 14. et Papias,
Pala, quæ ventilabrum vulgo dicitur a ventilandis paleis. Amos Propheta cap. 9 :
Pala frumenta in area ventilantur.S. Hieronymus contra Luciferianos :
Nemo sibi potest Christi Palam assumere, nemo ante judicii diem de hominibus judicare,ubi quidam palmam legunt. Utuntur præterea Tertullianus et S. Cyprianus. Hinc
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Frumentum de Prima Pala, Quod semel est ventilatum. Chartarium Eccl. Auxit. cap. 98 : Triginta concas frumenti ad mensuram de Auxis, et eas in villam istam afferrent. Frumentum autem debet esse de prima Pala.Bulla Celest. III. PP. ann. 1195 :
Censum quem habet in grangia de Artigua, videlicet triginta mensuras tritici de prima Pala.
P. , 1766.
Bladum post Pedem et Palam, id est, Pedibus jumentorum conculcatum et ventilatum. Inquisit. ann. circ. 1270.
in Lib. nig. S. Vulfr. Abbavil. fol. 23. r° : De articulo ubi dicit, bladum et avenam post pedem et palam sibi deliberari debere : dicunt ipsum ad hoc restituendum esse ; hoc salvo, quod dicti decanus et capitulum, vel eorum serviens aut mandatum colligent dictos bladum et avenam et alia cum pala et pede, meliori modo quod poterunt, pala et pede frequentissime repetitum, etc.