« »
 
[]« 2 palare » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 097b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PALARE2
2. PALARE, Palata, Palaticum. Willelm. Brito in Vocabulario MS. :
Palo, las, dicitur palis aptare, vel palis parare, a palus, li.
Apud Columellam lib. 11. cap. 2. Vitis palari dicitur, quæ pedamentis fulcitur.
Palata, Palorum series, Italis Palata, nostris Palissade ; maxime ad continendas aquas in molendinis. Charta Guill. filii Rogerii Ducis Calabriæ ann. 1142. apud Ughellum in Episc. Frequentinis :
Et cum lignaminibus sufficientibus ad aptandam varcaturam solum pro Palata ejusdem molendini.
Palaticum, Tributum quod pensitatur pro jure figendi palos in fluvio ad opus molendini aut exclusarum. Tabularium majoris Monasterii Turon. seu Vindocinense Thuani, Charta 87 :
Expetivit censum de Palatico molendini [] quem nobis vendidit....... nam palus ejusdem molendini fixus erat in terra ipsius.
Et mox :
Et quidem census 4. denar. de terra illa reddebatur, non tamen pro Palatico, sed pro motatico, hoc est pro eo quod ex ipsa terra prenditur ad opus exclusæ molendini illius.
Infra :
Palus molendini in terra de Radenaco fixus est, censum de eo reddi petit.
Inter operas et servitia consueta Palos dare et figere ad opus molendini tenebantur rustici. Charta Chrodegangi Episcopi Metensis apud Meurissium in Historia Metensi pag. 168. 169 :
Debent autem... aquam molendinariam mundare, Palos dare, domum ipsam ædificare, etc.
Infra :
Solvit unusquisque 30. denarios.... cum Palis molendinariis et verubus, et reliquum omne servitium, etc.
Vide Palificatura.
Palorum Servitia ad opus Castellorum. Tabularium Dervense :
Sed prandia et carropera ad Palos virgasque ferendas ad opus Castri sui, hoc modo ut mane euntia in vespere reverterentur.