![[]](img/image.png)
PALERGIUM. Anastasius Bibl. in Benedicto II. pag. 272 : ![[]](img/image.png)
In Ecclesia B. Valentini, via Flaminia, fecit coopertorium super altare cum clavis et fastellis, et in circuitu Palergium chrysoclavum pretiosissimum.Mox :
Et in circuitu Palergium de holoserico pulcherrimum.Idem videtur, quod phalergium apud Papiam, ubi ornamentum esse dicitur, forte ex Græco, πάρεργον, quod additamentum et ornamentum operis significat in veteri Inscript. 59. 2.
![[]](img/image.png)