« »
 
[]« 1 palmata » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 121b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PALMATA1
1. PALMATA, Pœnitentiæ apud veteres species. Vetus Pœnitentiale MS. et Beda de Remedio peccat. cap. 14 :
Si quis tinxerit manum in aliquo liquido cibo, et non idonea manu, centum Palmatis tundatur.
Pœnitentiale MS. Thuanum, quod Theodori esse volunt, cap. 3 :
Quidam dicunt 20. Palmatas valere pro uno die
(pœnitentiæ). Infra cap. 10 :
Alio modo 12. triduanæ, singulæ cum psalteriis tribus impletis, cum Palmatis 300. per singula psalteria, excusant unius anni pœnitentiam, etc.
Adde Burchardum lib. 19. cap. 17. et 25. Joannes Laudunensis in Vita Petri Damiani Cardinalis cap. 3 :
Cæteris autem spiritalibus exercitiis disciplinæ, videlicet metaneis, Palmatis, prolixis ulnarum extensionibus... incumbebant.
Vide eumdem Petrum Damianum Opusc. 15. cap. 18. Ejusmodi palmatarum meminit etiam Nilus Mon. lib. 3. Ep. 243 :
Καὶ ϰρουσμὸν μετώπου, ϰαὶ παταγμὸν στήθους, ϰαὶ γόνυ ϰλινόμενον, ϰαὶ χειρῶν διαπαταγμὸν, μετὰ πόνου ϰαρδίας, etc.
Ubi Allatius et manus cum dolore extensas, non recte vertit. Quærunt viri docti quid his locis palmata denotet. Baronius anno 1055. n. 11. existimat pœnitentium palmas ferula verberatas fuisse quod certe verosimile videtur de iis quibus ob crimina perpetrata imponebatur hæc pœnitentiæ species, quod ex verbis laudati Pœnitentialis MS. elici potest, ubi centum palmatis tundi dicitur, qui tinxerit manum, etc. At in spontaneis palmatis non idem dicendum, cum a vero absonum sit, eos qui pietatis et devotionis gratia has sibimet imponebant pœnitentias, ab aliis palmatas, seu palmarum percussiones accepisse. Ii igitur [] harum vice, palmas allidebant ad pavimentum : quod potissimum colligitur ex eodem Petro Damiano lib. 6. Epist. 27 :
Lorica est homo indutus ad carnem, ferreis membra divisa circulis ambit, mittit cum labore metaneas, allidit in pavimentum sæpius palmas.
Nescio, an huc referri possit istud Ethelwfi de Abbatib. Lindisfarn. cap. 10 :
... Suis non parcit tundere membris
Marmora.
Vide Percussio, et Morinum lib. 7. de Pœnitent. cap. 14.
Simile est mortificationis, uti vocant, monachicæ genus, quod refertur ab Hugone Flaviniacensi pag. 160. de B. Richardo Abbate Virdunensi :
Cui etiam moris erat psalterium ex ordine quoquo die dicere, et primos quidem quinquagenos prostando manibus ad terram deflexis dicebat, quinquagenos erectus, quinquagenos prostratus toto corpore, sed suspensus, articulis pedum manuumque sustentatus perorabat.