« Palmentum » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 122b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PALMENTUM
PALMENTUM, Torcular. Italis Palmento, Gallis Pressoir. Charta Roberti Regis
Siciliæ ann. 1326. apud Ughellum in Episcopis Casertanis :
Cum curtibus, salis, cameris,..... coquina, puteis duobus, et Palmentis, cum portis, fenestris, etc.Infra :
Videlicet in domibus palatiatis, et Palmento uno, et aliis domibus coopertis, etc.Habentur præterea in Charta Sikelgaitæ uxoris Roberti Guiscardi Ducis Calabriæ apud eumdem tom. 7. pag. 396. Palmentum, a pedum palmis dictum censet idem Ughellus, quia ibi uvæ pedibus premuntur.
P. , 1766.
◊ Academ. Crusc.
Calcatorium. Charta ann. 790. apud Murator. tom. 3. Antiq. Ital. med. ævi col. 561 :
Cum ipsa casa, quæ ibi esse videtur, una cum ipso Palmento, etc.