![[]](img/image.png)
PALMETIE. Glaber Rodulphus lib. 5. cap. 1 :
Circa medium cujusdam diei cecidit de cœlo quod Græce dicitur Selas, vel Casma, seu Palmetie, dum fulgor ætherei splendoris insolito ad terras emittitur : insulsum enim vulgus perhibet stellam de cœlo cadere.Huc spectant ista Ovidii ex Metamorph. :
Sed ibi legendum fasma, ex Græco φάσμα, apparitio, ut selas, ex Græco σέλας, jubar, fulgor : Palmetie vero nescio an non legendum sit planetie, vel planetia, i. stella errans, planetes vel planeta..... Ut interdum de cælo stella sereno,Quæ si non cecidit, potuit cecidisse videri.