« »
 
[]« Pancarpum » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 125b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PANCARPUM
PANCARPUM. Glossar. Longobard. S. Germani Paris. MS. : Pancarpum, genus spectaculi est, ut fieri solet, ab his qui coram Regibus congredi bestiis præmiorum contemplatione consuerunt : ii feras quascunque fortiores robore, vel ferociores rabie conspexerint duriores, adversus eas primæ congressionis certamen suscipiunt, quibus ex cunctis reliquas quæ minus terribilis minusque vehementes sunt, ex ictu faciliore prosternunt. Glossæ aliæ MSS. : Ludus quo ludebant antiqui cum bestiis, omnigenis scilicet, ut ex Cassiano et S. Augustino adversus Secundinum colligitur. Nam quicquid miscellum erat, et ex varii generis contextu, Græci πάνϰαρπον vocant. Julianus Antecessor Constit. 98 :
Quarta autem (processio Consulum) ea quæ Monimerium dicitur, ubi et quod Pancarpum vocant, celebrandum est.
Vide Cujacium ad Novell. de Consulib. et Salmasium ad Capitolinum.