« Pancharta » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 125c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PANCHARTA
PANCHARTA, Quævis Charta, Diploma, maxime vero
Panchartæ dicebantur Diplomata illa, quibus Reges bonæ ecclesiæ seu monasterii
omnia confirmabant, præcipue post amissa instrumenta : haud dubie quod in iis omnia
prædia, jura et privilegia recenserentur. Ejusmodi Panchartæ formulam videsis
tom. 3. Analect. Mabill. pag. 270. Charta Caroli C. pro Monast.
Curbionensi, tom. 6. Vitar. SS. Ordin. Benedicti pag. 252 :
Gratissima largitione per hanc Panchartam, quam fieri jussimus.Infra :
Per hanc Panchartam confirmamus.Charta Caroli Simplicis pro Monasterio S. Martini Turon. ex 47. Regesto Tabularii Regii n. 137 :
In hac nostræ præceptionis Pancarta, etc.Infra :
Corroborantes hanc denuo Pancartam, etc.
P. , 1766.
◊ Post amissa instrumenta
aut negligentia incuriosorum hominum, aut depopulantibus hostibus ignemque submittentibus, ut habet Pancharta Ludovici Pii supra laudata ob id tantum, non quod omnia prædia recenseret, ut inaniter et supervacue observant Auctores novi Tract. diplom. tom. 1. pag. 286. Vide Diploma Caroli Crassi imper. ann. 886. tom. 9. Collect. Histor. Franc. pag. 352.
Pantocarta, Idem quod Pancharta. Acta Episcopor. Cenoman. pag. 270 :
Exemplar præcepti quod... Franco firmitatis studio a Domno Ludovico piissimo Imperatore percipere studuit, quod Pantocharta vocatur.Charta Ludovici IV. Regis in Tabulario Eccl. Augustod. :
Hoc Celsitudinis nostræ præceptum, quod Pantocarta nuncupatur, fieri jussimus. Panchartasvulgo etiam vocant Regesta chartarum, seu Tabularia Ecclesiarum ; uti appellatur Regestum chartarum Ecclesiæ S. Martini Turonensis, quod Pancharta nigra vulgo inscribitur, quod nigro corio tectum sit. Pancarte, in Consuet. Turonensi art. 81. dicitur peagiorum, seu tributorum, ac consuetudinum programma.
P. , 1766.
Panchartum. Charta Odolr. episc. Aurel. ann. 1027. inter Instr. tom. 8. Gall. Christ. col.
493 : Commendavit hoc scriptum iterum quasi Panchartum memorabile fieri, etc.