« »
 
[]« Pandoxare » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 127b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PANDOXARE
PANDOXARE, Cauponam exercere, agere ; cerevisiam venum exponere, atque adeo conficere. Synodus Sodorensis :
Si vir vel mulier cervisiam vendendam Pandoxaverint, sive communis Pandoxator, vel Pandoxatrix fuerit, sive non, si duos denarios et obolum de unaquaque Pandoxatione accipiat, lagunculam decimalem Ecclesiæ persolvat.
Thomas Walsinghamus in Ricardo II. pag. 273 :
Salliat interim Abbas carnes quas mactavit, ne putrescant ; et vendat cervisiam, quam Pandoxavit, ne acescat, etc.
Consuet. villæ de Mountgomery apud Th. Blount. in Nomolex. Anglic. :
Item utimur de Pandoxatricibus, quod nemo potest braziare sive Pandoxare in villa et burgo nostro, nisi per redemptionem aliquam factam ad voluntatem comburgensium nostrorum ; et si talis Pandoxatrix brasiaverit, etc.
P. Carpentier, 1766.
Glossar. Lat. Gall. ann. 1352. ex Cod. reg. 4120 : Pandoxare, Ambracier. Id est, Brasser, cerevisiam conficere.