« Panothi » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 141a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PANOTHI
PANOTHI, Populi, iidem qui Satmali in Pomponio Mela lib. 3. et Fanesii apud
Plinium lib. 4. cap. 13. dicuntur : sed legendum apud utrumque Panotii probat
Turnebus lib. 6. Advers. cap. 19. ex Isidoro lib. 11. Origin. cap. 3 :
Panotii, apud Scythiam esse feruntur, tam diffusa aurium magnitudine, ut eis omne corpus contegant. Pan enim Græco sermone, omne : otia, aures dicuntur.Idem confirmat Carmen de varia Ernesti Ducis Bavar. fortuna lib. 7. apud Marten. tom. 3. Anecd. fol. 361 :
Quam prodigiosam fabulam ex eo fictam suspicatur idem Turnebus, quod ii toto corpore pelliti et bracchati erant, ut cum hinc inde penderent pellium prægrandes alæ, aures viderentur.Audiit interea Panothos cognomine gentesExercere maris vicini littora, quorumNaturæ jussu corpus mirabile longisAuribus increvit, adeoque cuncta perosi.