« Panselenos » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 141b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PANSELENOS
PANSELENOS,
Tota lux noctis, scilicet Luna plena, vel Plenilunium, Joanni de Janua. Glossar. Gr. Lat. :
Πανσέληνος, luna plena. Alibi :
Πληροσέληνον, plena luna. Vitæ Abbatum S. Albani pag. 106 :
Cum fuisset luna Panselenos.Perperam
Pansenia, apud Felicem Monachum Girwensem in Vita S. Guthlaci n. 2 :
Ad hujus utilitatis commodum hunc codicellum fieri ratus sum, ut illis, qui sciunt memoriam tanti viri, nota revocandi fiat : his vero, qui ignorant, velut latæ Panseniæ indicium innotescat.Ubi leg. Panselinæ, ex Græc. πανσελήνη, plenilunium, seu
πανσέληνος, Luna plena, ut est in Gloss. Gr. Latin. Guill. Brito lib. 6. Philipp. :
Ita legendum, pro Panselumque. Petrus Blesensis Epist. 8. de Luna :Procedunt igitur, et jam piger astra BootesFlexerat, et lento girabat plaustra rotatu,Panselenonque poli medio se Luna ferebat.
Cum vero in plenitudine tota sua est serena. Panselenos.Vide Ammian. lib. 20. et Martian. Capellam lib. 8.