« »
 
[]« Pantanum » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 141b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PANTANUM
PANTANUM, Pantanellum, Palus, ex Italico Pantano, luogo pien d'acqua ferma, e di fango : Acarisio, qui vocem Longobardam esse ait, Il fango tenere e molle. Pergamino, aqua fangosa. Charta Benedicti PP. ann. 1033. apud Ughellum tom. 1. Ital. sac. part. 1. pag. 121 :
Vel alias turres, quæ extensæ sunt ab una parte juxta terram vestram, et Pantanum cum eodem ipso Pantano saliente ad viam publicam, etc.
Et pag. 144 :
Cum... pascuis et silvis, Pantanis et rivis cultis et incultis, etc.
Ita legendum pag. 136. pro pantariis. Charta Goffridi Alisinæ Comitis ann. 1165. apud Murator. tom. 2. part. 2. col. 1010 :
Primum quidem quemdam locum prope Alesinam Pantano circumdatum versus Septentrionem... Insuper quamdam domum in prædicta civitate constitutam juxta domum Marandi Alberti, et prope Pantanum.
Charta Friderici Imp. ann. 1211. apud Rocchum Pirrum tom. 2. pag. 639 :
Et ducere (aquam) per conductum per terras ipsius domus in parvum Pantanellum suum, et [] piscarium ibi habere, etc.
Alia ejusdem Imp. ann. 1229. ib. pag. 640 :
Tenimentum terrarum cultarum et incultarum, quod dicitur Pantanum salsum.
Dantes in Infern. cant. 7 :
Vidi genti fangose in quel Pantano.
Joan. Villaneus lib. 9. cap. 68 :
Ed erano si circondati di Pantano, che si non poteva appena andare dal un padiglione all'altro.
Adde cap. 70. Vide Menagium.