![[]](img/image.png)
PANZONUS, Navis oneraria Bartholomæi Scribæ Annal. Genuens. ad ann. 1264. apud Murator.
tom. 6. col. 532 :
Erant autem naves tres, una quarum major erat aliis, et tarridæ magnæ cum gabiis, Panzonus unus, galeæ duæ et sagittea una.Lanfranci Pignol. Annal. Genuens. ad eumdem ann. ibid. col. 534 :
Et quum transitum facerent per partes Mutoni invenerunt quemdam Panzonum magnum oneratum grano, quod etiam ceperunt.