« 1 parabola » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 155a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PARABOLA1
1. PARABOLA, Verbum, sermo, Gall. Parole, Hispanis Palabra, quasi
parabola. Parabola rustica, in vet.
Gloss. ex Biblioth. Colbertina. Hesso Scholasticus :
Assumpta Parabola sua, respondit Episcopus.Radevicus lib. 1. cap. 41 :
Per Parabolam Friderici Imp. vel nuntii ejus.Vetus Charta apud Dyago lib. 2. de Comitib. Barcin. cap. 50 :
Non dicam illas Parabolas, quas vos dixeritis ad me, et mandaveritis mihi, ut celem eas.Alia anno 1179. exarata Papiæ :
Et sciendum quod taliter eis Parabolam dederit, sive terminum mutaverit.Maurisius pag. 18 :
Post hæc cum boves mei essent de Parabola Capitanei castri, etc.Otto Morena in Hist. Laudunensi pag. 10 :
Dixeruntque se non esse ausos hoc sine consilio et Parabola Mediolanensium.Adde pag. 25. et Vitam B. Oldegarii Episc. Barcinon. n. 1. Gesta Innocentii III. PP. pag. 148. Ughellum tom. 4. pag. 227. tom. 5. pag. 773. 792. 802. Translatio S. Viti Mart. tom. 2. Junii pag. 1040 :
Deque licentia, Parabola, auctoritate et mandato præfati D. Episcopi, publicavit et subscripsit in canonica Senensi.Statuta Massil. lib. 1. cap. 8 :
Est autem justa excusatio seu impedimentum, si... a vicario habuerint Parabolam remanendi.Vide Chron. Parm. ad ann. 1293. apud Murator. tom. 9. col. 824. Antiquit. Estens. ejusdem Murator. pag. 374. et Statuta Vercell. lib. 3. fol. 89. v°.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
In Parabolis, Verbo, voce, Gall. Verbalement. Charta ann. 1010. in Chartular. Aptensi
fol. 35 : Notum sit vobis omnes homines, qualiter Teudricus sedis Attensis Episcopus, et Faraldus sive Waraco et eorum sequentes hic constituerunt in Parabolis Leutardo presbytero, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Parabula, Eadem notione. Procuratio ad contrahendum matrimonium nomine
Caroli filii Bernabovis, apud Marten. tom. 1. Ampliss. Collect. col. 1518 : In præsentia, voluntate, et consensu præfati magnifici domini genitoris sui consentientis ac Parabulam et licentiam dantis, etc.
Parabulla. Charta ann. 1164 :
Causa satis diu per idoneos advocatos ex utraque parte ventilata, Guillelmus de Prio consilio et Parabulla sociorum suorum talem inde protulit sententiam.Alia Theodori Porphyrogeniti Marchionis Montisferrati ann. 1325 :
Absque licentia et Parabulla seu voluntate ipsius D. Marchionis.
Parabola, Vox in Evangeliis frequens,
i. e. Similitudo, quæ ab eo vocatur, quod alteri παραϐάλλεται, hoc est, assimilatur, et quasi umbra prævium veritatis est. S. Hieronym. Epist. 151. quæst. 6.
Parabolare, Sermocinari, verba facere, Gall. Parler. Capitula Caroli Calvi apud
Silvacum cap. 1 :
Nostri seniores, sicut audistis, Parabolaverunt simul et consideraverunt cum communibus illorum fidelibus de Dei servitio, etc.Adde ejusdem Capitula tit. 21. cap. 2. 3. et Epist. Episc. ad Lud. Reg. cap. 4. Hincmarus Rem. in Ep. a Cellotio edita :
Audivi denique quosdam reprehendere nos Episcopos, et dicere, quod volumus tota die per scripturas Parabolare.Visio S. Baronti n. 1 :
Cœpit eum bis terque appellare : sed ille nihil homini valuit Parabolare, sed digito gulam ei monstrabat, etc. Paroler,Poetis nostratibus. MS. :
Ovide MS. :Ceste gent dont je vous Parole.
MS. :Pallas se taist, Venus Parole,Je suls celle qui tieng escole.
MS. :Flamainc Parolent, et li auquant Ainglois.
Garin Parole qui molt ot le cuer fin.
Parabolosus, Verbosus. Matth. Vill. lib. 1. cap. 97 :
Il qual' era Paraboloso, e di grande vista, e poco veritiere ne' fatti.