![[]](img/image.png)
PARADEGIUM, vel Paradogum et Paradogium, Vox Longobardis usitata ut feudum
nobile significarent, et a feudo ignobili et vassallatico, quod Pædagogum
vocabant, distinguerent. Barater. lib. feud. tit. 4. apud Spelman. :
Qui ab antiquis temporibus feudum non tenent, licet noviter a capitaneis, seu valvasoribus acquisierint, plebei nihilominus sunt : nam et hi qui soldatam acceperunt vel habuerunt per eam nullum Paradegium, sed nec feudi usum acquirunt.Vide Cujac. pag. 146. et Paradogium.