« »
 
[]« Paradoxi » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 157b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PARADOXI
PARADOXI et Paradoxologi, Iidem cum Neanicologis et Aretalogis seu scurris, sic dictis quod multa falsa de virtutibus suis prædicantes, risum aliis movere quærerent. Vetus Scholiastes Juvenalis :
Siparium velum est, sub quo latent Paradoxi, cum in scenam prodeunt.
Eosdem Ordinarios vocat Suetonius de Rhetor. cap. 2. ubi perperam vulgo legitur, Hordearium. Ordinarium autem veteribus scurram dictum esse, monet Festus :
Ordinarius, homo scurra et improbus.
Hæc Hofmannus.