« »
 
[]« Parafernalia bona » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 157b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PARAFERNALIA
PARAFERNALIA Bona, Gall. Biens Parafernaux, apud D. de Lauriere in Gloss. Jur. Gall. ex Calvini Lexico Jurid. : Sunt res uxoris extra dotem constitutæ ; vel
Sunt res quas uxor in usu habet in domo mariti, neque in dotem dat.
Vocabular. utriusque juris : Parafernalia bona, vel res Parafernales, dicuntur res quas mulieres juxta (leg. extra) dotem inferunt in domum viri. Parafernium, le don fait des amis à la femme nouvellement mariée, in Gloss. Lat. Gall. Sangerm. In Consuetud. Norman. art. 395.
Parafernalia bona
definiuntur ea quæ sunt ad usum mulieris, puta lectus, vestes, lintea, et alia ejusmodi. Ex quibus colligitur Parafernalia bona, quibusvis ex rebus consistant, eadem esse quæ Græci παράφερνα, Galli Peculium, dixerunt ; quæ a dote semper distincta in usum mulieribus erant in earum arbitrio posita : quod ex subjiciendis iterum perspicuum fiet. Statuta Philippi [] Pulcri ann. 1303. in Cod. MS. Consuetud. Tolos. pag. 35 :
Judicatum quod executio pro clamoribus sive justiciis uxoris in bonis mariti, vel e contra in bonis uxoris dotalibus aut Parafernalibus pro marito... non fieret de cætero.
Charta ann. 1344. tom. 2. Hist. Dalphin. pag. 493 :
Sive ex causa bonorum maternorum, seu paternorum, sive ex causa dotis et bonorum Parafernalium ipsius dominæ Beatricis matris suæ.
Instrum. ann. 1351. apud Rymer. tom. 5. pag. 704 :
Ita quod soluto matrimonio (quod absit)... tota pecunia prædicta nomine dotis seu dotalitii... una cum rebus suis Parafernalibus, refundatur penitus et integre persolvatur.
Aliud ann. 1401. apud eumdem tom. 8. pag. 179 :
Item quod mittet eandem suam filiam ipsi domino Ludovico taliter fulcitam Parafernalibus, jocalibus et ornatibus, etc.
Johannes V. Belvac. Episc. apud Acher. in notis ad Guibertum pag. 601 :
Multaque alia loca ipsis subdita ex suis patrimonialibus et Parafernalibus bonis.
Vide Consuetud. Burbon. art. 28. et Arvern. cap. 14. art. 2. Glossar. med. Græcit. voce Ἐξώπροιϰα, col. 413.
P. Carpentier, 1766.
Charta ann. 1322. in Reg. 61. Chartoph. reg. ch. 126 :
Habuit (Guillelmus de Villa-longe) quædam alia bona, quæ Parafernalia vocabantur, quæ obvenerant ipsi Richæ, (uxori suæ) ex successione cujusdam filii sui,..... quem habuerat a primo suo marito ;... et amplius quinquaginta solidos Turonensium, quæ obvenerant ex legato sibi facto per Arnaldum Guillelmi Toudeyre, quæ Parafernalia vocabantur.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Parefernalia, Eadem notione, in Decret. ad calcem Statut. Placent. fol. 113. recto.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Parafrenales Res. Statuta castri Redaldi l. 1. fol. 19. v°. :
Decernimus quod si mulier maritum habuerit, et res Parafrenales etiam habuerit, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Parafernalia bona dicuntur præterea in diœcesi Rotomag. ea utensilia, quæ parochi defuncti hæredes successori dimittere tenentur, scilicet lecti compages lignea, fulmenta quibus super foco ligna sustinentur, forceps et cremathra.