![[]](img/image.png)
PARALOGIUM, Ædes, ut videtur, extra septa monasterii ædificatæ cum chorte, Plinio Cavædium.
Henrici Berntenii
Chron. apud Leibnit. Script. Brunswic. tom. 2. pag. 445 :
![[]](img/image.png)
Eandemque coquinam extruxit a fundo lapideam, sicut Paralogium, capitulum, armarium, dormitorium, colloquium, auditorium et omnia cum tectis trabibus atque tegulis perficiendo.Ibid. pag. 447 :
Submovit etiam stabula periculosiora in curia Paralogii, distinguens eam a media porta per muros a dextris et a sinistris.