« »
 
[]« Parana » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 160a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PARANA
PARANA. Charta ann. 1047. apud Marten. tom. 1. Ampliss. Collect. col. 413 :
Donamus Domino Deo et S. Victori monasterii Massiliensis... ecclesiam S. Mariæ... cum uno clauso vinearum et cum duabus sparanis, et cum toto hoc quod huic ecclesiæ accreverit. Et alteram ecclesiam donamus... cum una vinea, et suis Paranis, et cum omnibus rebus quas adquisierit in futuro tempore.
Ubi, ut paulo ante, legendum videtur sparanis, id est, sepibus vel muris quibus vineæ claudebantur et separabantur.
P. Carpentier, 1766.
Parana, non sparana, legendum esse innuit alia ejusd. Tabul. Massil. Charta ann. 1034 :
Et terminatur via usque ad Paranas dominicales sancti Verani.
Quæ vox eadem notione intelligenda videtur atque Parrana suo loco.