« »
 
[]« 1 paranymphus » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 160b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PARANYMPHUS1
1. PARANYMPHUS. Soterem PP. instituisse aiunt, ut legitima uxor tum haberetur, cui Sacerdos benedixisset, et quam parentes solenni pompa, more Christiano, merito collocassent, quamque etiam Paranymphi custodiissent : de quo more exstat Epistola 1. sub nomine Evaristi PP. Paranymphi meminit Concilium Carthaginense IV. can. 13. apud Reginonem lib. 2. cap. 153 :
Sponsus et sponsa cum benedicendi sunt a Sacerdote, a parentibus suis, vel a Paranymphis offerantur.
Adde Burchard. lib. 9. cap. 6. 7. Capitul. Caroli M. lib. 7. cap. 363. 463. Leges Longob. lib. 1. tit. 16. § 8. Aist. 6. etc. Παρανύμφους plures interdum adhibitos in nuptiarum solemnibus testatur Euchologium Græcum pag. 389. ex quo συντέϰνους appellatos docemur :
Ἐἶτα ἀλλάσσουσιν, οἱ παράνυμφοι, ἤγουν ϰοινῶς λεγόμενοι σύντεϰνοι τά δαϰτυλίδια τῶν νεονύμφων.
Sic porro Compatres, seu patres spirituales etiam appellant Græci recentiores, quod in deducendis sponsis patris vicem teneant. Νυμφευτής, apud Theophylactum Simocattam lib. 1. cap. 10. Vide Juretum ad Epistolam Ivonis Carnot. 209. Glossar. [] med. Græcit. in Παράνυμφος, col. 1113. et Forcell. in hac voce.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Paranymphi officium præstitere interdum etiam Archiepiscopi. Chronic. Novalic. apud Murator. tom. 2. part. 2. col. 764 :
Tertius Otto in regno eligitur, qui in conjugium quamdam sumens Græcam filiam Constantinopolitani Imperatoris, quorum Paranymphus exstitit Archiepiscopus Arnulphus Mediolanensis.
P. Carpentier, 1766.
Glossar. Gall. Lat. ex Cod. reg. 7684 : Paranymphus, message entre espoux et espousée. Hinc
P. Carpentier, 1766.
Paranymphum, pro Grata nunciatione vel salutatione, apud Barel. serm. in fer. 3. post Pascha :
In medio stans (Christus) obtulit dulce Paranymphum : Pax vobis, ego sum, etc.
L. Henschel, 1840–1850.
Paranymphus, Quilibet internuncius. Ruodlieb fragm. 3. vers. 544 :
Post nuerat digito (rex) præ se stanti Paranympho,
Et sibi secretim de more susurrat in aurem, etc.